Novi disci compacti
recentissime editi
venales prostant !!

 

Psalmi Latini
Saraviponti 2010

His discis "audibilis liber" novus praebetur, quo textãs Latine recitantur et quo iidem audibiliter percepti ad consuetudinem usus linguae Latinae aliquid attribuunt.

Psalmi autem Latini sunt textus universales, quibus quidem preces cottidianae continentur, sed quibus tamen sermo cottidianus linguae Latinae exhibetur. Itaque psalmi Latini non solum spectant ad homines religiosos (cuiusvis confessionis), sed etiam ad omnes, qui in condiciones cottidianas incumbunt et quorum simplex sermo Latinus interest et qui linguam Latinam viva voce prolatam libenter audiunt.
Recitantur vero psalmi secundum textum Novae Vulgatae atque secundum pronuntiatum restitutum. Locutrix est D.rix Sigrides Albert.
Sunt autem sex disci compacti (ISBN 978-3-923587-67-8) in summa quadringentarum undeviginti minutarum, qui constant viginti quattuor euronis.
Disci compacti mandari possunt ab sede, quae est haec:

Societas Latina
Universität des Saar­landes - Fr 5.2
D-66041 Saarbrücken